|
Contact Us
Alterum responsum interim, quod recolo. nam et multa praetereo,
propter quod propero ad ea quae me magis urguent confiteri
tibi, et multa non memini. dedisti ergo alterum
per sacerdotem tuum, quendam episcopum nutritum in ecclesia
et exercitatum in libris tuis.
Quem cum illa femina rogasset, ut dignaretur mecum conloqui,
et refellere errores meos, et dedocere me mala ac docere bona
-- faciebat enim hoc, quos forte idoneos invenisset -- noluit
ille prudenter sane, quantum sensi postea. respondit enim
me adhuc esse indocilem, et quod.
Inflatus essem novitate haeresis illius, et nonnullis quaestiunculis
iam multos inperitos exagitassem, sicut illa indicaverat ei.
sed inquit sine illum ibi. tantum roga pro eo dominum: ipse
legendo reperiet, quis ille sit error et quanta inpietas.
Simul etiam narravit, se quoque parvulum a seducta matre sua
datum fuisse.
O domine, domine, qui inclinasti caelos et descendisti, tetigisti
montes et fumigaverunt, quibus modis te insinuasti illi pectori?
legebat, sicut ait Simplicianus, sanctam scripturam, omnesque
Christianas litteras investigabat studiosissime et perscrutabatur,
et dicebat Simpliciano non palam, sed secretius et familiarius:
Noveris iam me esse.
Christianum. et respondebat ille: Non credam nec deputabo
te inter Christianos, nisi in ecclesia Christi videro. ille
autem inridebat dicens: Ergo parietes faciunt Christianos?
et hoc saepe dicebat, iam se esse Christianum, et Simplicianus
illud saepe respondebat, et saepe ab illo parietum inrisio
repetebatur. amicos enim suos reverebatur offendere, superbos
daemonicolas, quorum ex culmine Babylonicae dignitatis quasi
ex cedris Libani, quas nondum contriverat dominus, graviter
ruituras in se inimicitias arbitrabatur. sed posteaquam legendo
et hausit firmatatem
Timuitque negari a Christo coram angelis sanctis, si eum
timeret coram hominibus confiteri, reusque sibi magni criminis
adparuit, erubescendo de sacris sacrilegis superborum daemoniorum,
quae imitator superbus acceperat, depuduit, vanitati et erubuit
veritati, subitoque et inopinatus ait.
|