Welcom to the First United Methodist Church of Mesa Arizona
News & Events    Blogs    Spire Newsletter    Resources    Contact
 
  Family Life Center   Preschool  
 
Home Visitors About Us Worship Music Prayer Weddings Get Involved Help Others
 

The Spire Newsletter

Alterum responsum interim, quod recolo. nam et multa praetereo, propter quod propero ad ea quae me magis urguent confiteri tibi, et multa non memini. dedisti ergo alterum per sacerdotem tuum, quendam episcopum nutritum in ecclesia et exercitatum in libris tuis.

Quem cum illa femina rogasset, ut dignaretur mecum conloqui, et refellere errores meos, et dedocere me mala ac docere bona -- faciebat enim hoc, quos forte idoneos invenisset -- noluit ille prudenter sane, quantum sensi postea. respondit enim me adhuc esse indocilem, et quod.

Inflatus essem novitate haeresis illius, et nonnullis quaestiunculis iam multos inperitos exagitassem, sicut illa indicaverat ei. sed inquit sine illum ibi. tantum roga pro eo dominum: ipse legendo reperiet, quis ille sit error et quanta inpietas. Simul etiam narravit, se quoque parvulum a seducta matre sua datum fuisse.

O domine, domine, qui inclinasti caelos et descendisti, tetigisti montes et fumigaverunt, quibus modis te insinuasti illi pectori? legebat, sicut ait Simplicianus, sanctam scripturam, omnesque Christianas litteras investigabat studiosissime et perscrutabatur, et dicebat Simpliciano non palam, sed secretius et familiarius: Noveris iam me esse.

Christianum. et respondebat ille: Non credam nec deputabo te inter Christianos, nisi in ecclesia Christi videro. ille autem inridebat dicens: Ergo parietes faciunt Christianos? et hoc saepe dicebat, iam se esse Christianum, et Simplicianus illud saepe respondebat, et saepe ab illo parietum inrisio repetebatur. amicos enim suos reverebatur offendere, superbos daemonicolas, quorum ex culmine Babylonicae dignitatis quasi ex cedris Libani, quas nondum contriverat dominus, graviter ruituras in se inimicitias arbitrabatur. sed posteaquam legendo et hausit firmatatem

Timuitque negari a Christo coram angelis sanctis, si eum timeret coram hominibus confiteri, reusque sibi magni criminis adparuit, erubescendo de sacris sacrilegis superborum daemoniorum, quae imitator superbus acceperat, depuduit, vanitati et erubuit veritati, subitoque et inopinatus ait.

 
 
   

First United Methodist Church of Mesa Arizona
15 E. First Avenue, Mesa, AZ 85210 (click for map)

Office Hours: 8 AM-4:30 PM Monday-Thursday, 8 AM-2 PM Friday
(480) 969-5577 phone - (480) 844-2846 fax
Send an Email

© 2008 FUMC Mesa